Salve Regìna,
Mater misericòrdiae,
vita, dulcèdo et spes nostra, salve.
Ad te clamàmus, èxsules filii Evae.
Ad te suspiràmus gemèntes
et flentes in hac lacrimàrum valle.
Eia ergo, advocàta nostra,
illos tuos misericòrdes
òculos ad nos convèrte.
Et Iesum, benedìctum fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsìlium, ostènde.
O clemens, o pia,
o dulcis Virgo Marìa!