Adeste deles læti triumphantes, venite, venite in Bethlehem. Natum videte Regem angelorum.

Venite adoremus (x3) Dominum.

En grege relicto humiles ad cunas, vocati pastores adproperant,
et nos ovanti gradu festinemus.

Venite adoremus…

Æterni Parentis splendorem æternum, velatum sub carne videbimus,
Deum infantem pannis involutum.

Venite adoremus …

Pro nobis egenum et fœno cubantem piis foveamus amplexibus;
sic nos amantem quis non redamaret?

Venite adoremus…